- CAMICUS
- CAMICUSurbs Siciliae, in qua Cocalus Daedali fil. imperavit, et circa quam Minos Cretensis mortuus est. Ita Steph. Vibius in Catalogo fluminum: Camicos, Siciliae, ex qua urbs Camicos. Aristor. Polint. l. 2. c. 10. Quapropter et maris imperium tenuit Minos, insularum alias cepit, alias incolis frequentavit, ad extremum autem bellum Siciliae inferens, τὸν Βίον ἐτελδ´τησεν ενεῖ περὶ Κάμικον. Strab. l. 6. Multa etiam barbarica oppida interierunt, Καθάπερ ὁ Κάμικος Κωκάλου Βασίλειον παῤ ᾧ Μἰνως δολοφονηθῆναι λέγεται. Vide Herodot. l. 7. et Diodor. Sic. l. 4. Apud Tzetzen in Chil. corrupte Κάμινον, et postea Κάμιλον legitur. Fiume delle Canne, hodie Cluverio. Scribit hîc Carolus Steph. Charax hanc urben Inycum vocat, dein Stephanum auctorem advocat. Sic enim ille habet, Κάμικος, πόλις Σικελίας, εν ᾗ Κώκαλος ἦρχεν. Χάραξ δ᾿ λ᾿´νυκον ταύτην φησίν. Atqui non unum eundemque locum esse voluit Charax Inycum et Camicum; sed cum alii Camicum fuisle cocali regiam adfitmarent, ipse e diverlo Inycum sedem eius fuisse tradit. Nic. Lloydius. Nunc urbs semidiruta iacet, in colle, et Siculiano dicitur. Briet. Fluvius autem cognomin. nunc Cannaro seu Fiume delle Canne; estque parvi momenti, Baudrand.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.